EPHEMERIS. Nuntii Latini universi.
INSOLITA
POLITICA
SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA
BREVES
Periit athleta
Sardinia. Francus Columbu annos LXXVIII natus, unus Italorum qui summum trophaeum "Olympiam" ad disciplinam physicam bis uicit, in Sardinia sua imprompte interiit. Amicus ille fidus Arnualdi Schwarzenegger fuit, qui socium plangit. - 30/08/2019 21h47
Puer celerrimus
Germania. Puer VIII annos natus autoraedae gubernator factus est: ille enim parentum autoraedam abstulit atque milia passuum ducenta in hora peragrauit. Postquam constitit, "Gubernator fieri modo cupiebam" dixit. - 22/08/2019 19h32
Conatus Praesidis Italici
Praeses rei publicae Italicae Sergius Mattarella ab hesterno die convocare coepit in Quirinalem principes factionum ut novae administrationis creandae rationem exploraret. - 22/08/2019 17h22
Visitatores a die 27.04.2009:1785536
Visitatores hodie:651
Nunc
insunt:545
1567200153